Orandum etiam ne sabbato te, hoc est, ab operibus otiantem veniens Dominus deprehendat. Et ideo iuxta Legem operare diem in die, et esto spiritu ferventi, et labore pervigili. Nec otiosum illud, quia scriptum est: Sabbato humiliabis animam tuam (Lev. XIII): et quia septuaginta annis populus in captivitate duravit, tunc violata religio, obtrita libertas, pudicitia vulnerata. Ergo tunc tibi emigrandum ex hac vita, quando virtutes vigent, vitia captiva sunt; non quando captiva est anima, vigor et virtus vacat corporis, et peccata dominantur. (Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis. .