TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Quae signa secundum Matthaeum evidentius exprimuntur: Tunc, inquit, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent (Matth. XXIV, 29). Plurimis enim a religione deficientibus, clara fides obscurabitur nube perfidiae; quia mihi sol ille coelestis mea fide vel minuitur, vel augetur. Quemadmodum si plurimi radios mundani solis aspiciant, pro captu videntis aut pallidior sol videtur, aut clarior: ita pro devotione credentis unicuique spiritale lumen infunditur. Et quemadmodum menstruis cursibus luna vel terrae oppositu cum fuerit e regione solis, vanescit: sic et sancta Ecclesia, cum lumini coelesti vitia carnis obsistunt, fulgores divini luminis de Christi radiis non potest mutuari. Nam in persecutionibus lucem Dei solus plerumque amor vitae huius excludit.