Vides illum in nubibus. Non equidem puto quod in caligine tenebrosa et horrore pluviali Christus adveniat; nubes enim quando videntur, coelum utique caliganti horrore subtexunt. Et quomodo in sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII, 6), si pluvialis erit eius adventus? .