TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Omnia ergo quae Pater habet, et Filius habet. Deus Pater secundum generationis rationem: Deus Filius secundum imaginis unitatem. Dominus Filius, quia omnia sibi cum potestate posset, ratione subiecit; Dominus Pater, quia radix est Filii. Sic nobis Pater in Filio personarum definitione distinguitur, potestatis unitate connectitur. Itaque alter in altero, et unus in alterutro. Nam et Patris gloria est, si non degeneravit in Filio; et Filii gratia, si Pater videtur in Filio. Ergo non degener, in quo unitatis summa maiestas; non alienus, in quo proprietas generationis, expressio veritatis est. (PL 15 1805C) Cap. XXI (Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.