TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Sed quid mirum si pro omnibus doluit, qui pro uno flevit? Et quid mirum si moriturus pro omnibus taedeat, qui Lazarum ressuscitaturus illacrymat (Ioan. XI, 35)? Sed et ibi piae sororis lacrymis commovetur; quia mentem humanam tangebant: et hic alto operatur affectu; ut quia in carne sua peccata nostra perimebat, moerorem quoque animae nostrae, suae animae moeror aboleret. Et fortasse ideo tristis est, quia post Adae lapsum tali transitu nobis erat ex hoc saeculo recedendum, ut mori esset necesse: Deus enim mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 13); et ideo fastidit quod ipse non fecit.