TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Magna divinae significatio potestatis, magna disciplina virtutis. Et consilium proditionis aperitur, et adhuc patientia non negatur. Ostendisti, Domine, quem proderet, dum occulta manifestas. Ostendisti etiam quem traderet, dum dicis: Filium hominis; quia caro, non divinitas comprehenditur. Illud tamen plus confutat ingratum, quod eum tradiderit, qui cum esset Dei Filius, propter nos tamen Filius hominis esse voluisset. Quasi dicat: Propter te suscepi, ingrate, quod tradis. En hypocrisin. Ergo per interrogationem pronuntiandum puto, quasi amantis affectu corripiat proditorem: Iuda, osculo Filium hominis tradis? Hoc est, amoris pignore vulnus infligis, et charitatis officio sanguinem fundis, et instrumento pacis mortem irrogas? Servus dominum, discipulus prodis magistrum, electus auctorem? Hoc est illud: Utiliora vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6). Proditori hoc: pacifico vero quid dicitur? Osculetur me ab osculis oris sui (Cant. I, 1).