TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Sed hunc virum talis mundi defectus si in superioribus domus inveniat, ut conversatio huius in coelis sit; tunc destructur templum corporale atque visibile, Lex corporalis, pascha corporale, et pascha visibile, azyma corporalia, et azyma visibilia, audeo dicere, Christus temporalis, ut fuit Paulo, antequam crederet; quia in eo cui mundus deficit, Christus aeternus est. Huic spirituale templum, lex spiritualis, pascha etiam spirituale; quoniam semel Christus occiditur. Hic epulatur azyma non ex fruge terrena, sed ex fruge iustitiae. Fit ergo huic praesentia sapientiae, praesentia virtutis atque iustitiae, praesentia redemptionis; Christus enim semel quidem pro peccatis populi mortuus est (I Pet. III, 18), sed quotidie peccata populi redempturus. (Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum. .