TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Rursus cum urgeretur quod ex illis esset, secundum Marcum negavit (Marc. XIV, 70); ut scias evangelistam veritati quam gratiae plus dedisse: sed tamen negavit ex illis se esse, non Christum negavit. Negavit hominum consortia, non Dei gratiam. Negaverit ex illis se esse, qui cum Galilaeo erant, non negavit cum Dei Filio.