Lucas quoque scripsit Petrum interrogatum utrum ex illis esset, respondisse prima voce: Non novi illum. Et bene dixit. Temerarium quippe erat, ut diceret quia noverat eum, quem mens humana non potest comprehendere. Nemo enim novit Filium, nisi Pater (Matth. XI, 27). Rursus secunda voce, secundum Lucam idem Petrus ait: Non sum ego. Maluit videlicet se negare, quam Christum. Aut quia videbatur negare Christi societatem, utique se negavit. Certe cum de homine negat, in Filium peccavit hominis, ut remitteretur ei, non in Spiritum sanctum. Tertio quoque interrogatus, ait: Nescio quid dicas, hoc est, sacrilegia vestra nescio.