TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Bonae lacrymae, quae lavant culpam. Denique quos Iesus respicit, plorant. Negavit primo Petrus, et non flevit; quia non respexerat Dominus. Negavit secundo, non flevit; quia adhuc non respexerat Dominus. Negavit et tertio, respexit Iesus, et ille amarissime flevit. Respice, Domine Iesu, ut sciamus nostrum deflere peccatum, lavare delictum. Unde etiam lapsus sanctorum utilis: nihil mihi nocuit quod negavit Petrus, profuit quod emendavit. Didici cavere alloquia perfidorum. Petrus inter Iudaeos negavit, Salomon contubernio gentili deceptus erravit (III Reg. XI, 4).