Haec autem ideo scripta sunt, ut sciamus neminem iactare se debere; nam si Petrus lapsus est, quia dixit: Etsi alii scandalizati fuerint in te, ego non scandalizabor (Marc. XIV, 29), quis alius iure de se praesumat? Denique et David quia dixerat: Ego dixi in mea abundantia, non movebor in aeternum, eam sibi iactantiam obfuisse profitetur, dicens: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7 et 8).