TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Peccavi, inquit, quod tradiderim sanguinem iustum (Matth. XXVII, 5). Etsi cassa est poenitentia proditoris, quia peccavit in Spiritum sanctum; est tamen nonnullus in scelere pudor culpam agnoscere. Et quamvis ille non absolvitur, Iudaeorum tamen impudentia confutatur: quos cum professio redarguat venditoris, scelerati tamen sibi vindicant iura contractus, et exsortes reatus esse se credunt, dum dicunt: Quid ad nos? Tu videris (Ibid.). Amentes plane, qui putent solvi se magis auctoris scelere, quam teneri. In pecuniariis causis refuso pretio ius solvitur: hi pretium recipiunt, et sacrilegium persequuntur, ac pertinacibus studiis funestam sibi vindicant sanguinis auctionem, cum refunderet venditor sacrilegii mercedem.