TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Quanto temperatior ista responsio, quam verba sunt sacerdotis? Haec ait: Quomodo fiet istud? Ille respondit: Unde hoc sciam (Sup., v. 18)? Haec iam de negotio tractat: ille adhuc de nuntio dubitat. Negat ille se credere, qui negat scire; et quasi fidei adhuc alium quaerit auctorem: ista se facere profitetur, nec dubitat esse faciendum, quod quomodo fieri possit, inquirit; sic enim habes: Quomodo fiet istud; quoniam virum non cognovi? Incredibilis et inaudita generatio ante audiri debuit, ut crederetur. Virginem parere, divini est signum mysterii, non humani. Denique, Accipe, inquit, tibi signum: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium (Esai. VII, 14). Legerat hoc Maria, ideo credidit futurum: sed quomodo fieret, ante non legerat; non enim quemadmodum fieret, vel tanto prophetae fuerat revelatum. Tanti namque mandati mysterium non hominis fuit, sed angeli ore promendum. Hodie primum auditur: Spiritus sanctus superveniet in te. Et auditur, et creditur. Denique: (Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum. .