Quam cito ergo etiam de impari conceptione credidit Maria! Quid enim tam impar quam Spiritus sanctus, et corpus? Quid tam inauditum, quam virgo praegnans contra legem, contra consuetudinem, contra pudorem, cuius carior cura est virgini? Zacharias autem non de impari conditione, sed de senili aetate non credidit; nam conditio congruebat. Ex viro et femina solemnis est partus: nec incredibile debet videri, ubi natura concordat. Cum enim aetas naturae sit, non natura aetatis, fit plerumque ut aetas impediat naturam; non est tamen irrationabile ut minor cedat causa maiori, et potior praerogativa naturae usum inferioris excludat aetatis. Huc accedit quod Abraham et Sara filium in senectute susceperant: et Ioseph filius senectutis est. Quod si, quia risit Sara, reprehenditur (Gen. XVIII, 13): iustius condemnatur qui nec oraculo credidit, nec exemplo. Maria autem cum dicit: Quomodo fiet istud; quoniam virum non cognovi (Supra, v. 34)? non videtur dubitasse de facto, sed de facti qualitate quaesisse. Liquet enim quia faciendum esse crediderat, quae quomodo fieret, interrogavit. Unde et meruit audire: Beata quae credidisti (Infra, v. 45). Et vere beata, quae sacerdote praestantior; cum sacerdos negasset, virgo correxit errorem. Nec mirum si Dominus redempturus mundum, operationem suam inchoavit a Maria; ut per quam salus omnibus parabatur, eadem prima fructum salutis hauriret ex pignore.