TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Quaecumque igitur talis esse potuerit anima, magnificat Dominum, sicut anima Mariae magnificavit Dominum, et exsultavit spiritus eius in Deo salutari. Magnificatur enim Dominus, sicut et alibi legis: Magnificate Dominum mecum (Psal. XXXIII, 44); non quod Domino aliquid humana voce possit adiungi, sed quia magnificatur in nobis. Imago enim Dei Christus est; et ideo si quid iustum fecerit anima aut religiosum, illam imaginem Dei, ad cuius est similitudinem creata, magnificat. Et ideo dum magnificat eum, magnitudinis eius quadam participatione sublimior fit; ut illam imaginem splendido bonorum colore factorum, et quadam aemulatione virtutis in se videatur exprimere. Magnificat autem anima Mariae Dominum, et exsultat spiritus eius in Deo; eo quod et anima et spiritu Patri Filioque devota, unum Deum ex quo omnia, et unum Dominum per quem omnia, pio veneretur affectu.