TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Nec quemquam movere debet quod altiori consilio Ioannis infantiam diximus praetermissam, Christi vero infantiam asserimus esse descriptam, non enim omnium est dicere: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifaciam: omnibus omnia factus sum (I Cor. IX, 22): neque de quoquam alio ita dici potest, quia Vulneratus est propter iniquitatem nostram, et infirmatus est propter peccata nostra (Esai. LIII, 5). Ille igitur parvulus, ille infantulus fuit; ut tu vir possis esse perfectus: ille involutus in pannis; ut tu mortis laqueis sis absolutus: ille in praesepibus; ut tu in altaribus: ille in terris; ut tu in coelis: ille alium locum in eo diversorio non habebat; ut tu plures haberes in coelestibus sedibus mansiones. Qui cum dives, inquit, esset, propter vos pauper factus est; ut illius inopia vos ditaremini (II Cor. VIII, 9). Meum ergo paupertas illa patrimonium est; et infirmitas Domini mea est virtus. Maluit sibi egere, ut omnibus abundaret. Me illius infantiae vagientis abluunt fletus, mea lacrymae illae delicta laverunt. Plus igitur, Domine Iesu, iniuriis tuis debeo quod redemptus sum, quam operibus quod creatus sum. Non prodesset nasci, nisi redimi profuisset.