TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Hic est Dominus, hoc praesepe, quo nobis divinum mysterium revelatum est: irrationabiles gentes, pecudum intra praesepia more viventes, alimoniae sacrae ubertate pascendas. Agnovit ergo asina, species scilicet, et forma gentilium, praesepe Domini sui. Et ideo dicit: Dominus pascit me, et nihil deerit (Psal. XXII, 2). An mediocribus signis Deus probatur, quod angeli ministrant, quod Magi adorant, quod martyres confitentur? Ex utero funditur, sed coruscat e coelo: terreno in diversorio iacet, sed coelesti lumine viget. Nupta peperit, sed virgo concepit: nupta concepit, sed virgo generavit. Docuit enim nos sanctus Matthaeus non mediocre mysterium, quod sanctus Lucas, quia plene iam erat expositum, silendum putavit, satis se divitem fore credens, si praesepe Domini sibi ex omnibus vindicasset.