TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Nam si litteram sequamur, quomodo sanctus omnis masculus, cum multos sceleratissimos fuisse non lateat? Numquid sanctus Achab? Numquid sancti pseudoprophetae quos ad Eliae preces ultor coelestis iniuriae ignis assumpsit? Sed ille sanctus, per quem figuram futuri mysterii pia legis divinae praescripta signabant; eo quod solus sanctae Ecclesiae virginis ad generandos populos Dei immaculatae fecunditatis aperiret genitale secretum. Hic ergo solus aperuit sibi vulvam. Nec mirum; qui enim dixerat ad prophetam: Priusquam te formarem in utero, novi te: et in vulva matris sanctificavi te (Ierem. I, 5). Qui ergo vulvam sanctificavit alienam, ut nasceretur propheta, hic est qui aperuit matris suae vulvam; ut immaculatus exiret. (Vers. 25.) Et ecce homo erat in Hierusalem, cui nomen Simeon: et homo iste iustus, et timoratus, exspectans consolationem Israel. .