Videtur tamen ideo hoc dicere, quod plerumque Ioannes personam accepit populi Iudaeorum. Unde ad hoc referunt quod ait: Illum oportet crescere, me autem minui (Ioan. III, 30), quod oporteret minorem fieri populum Iudaeorum, crescere in Christo populum Christianum. Denique et Moyses accepit personam populi; sed ille calceamentum non Dominicum portabat, sed pedum suorum. Et isti calceati sunt calceamento fortasse non suorum pedum; ille autem solvere calceamentum pedum iubetur suorum (Exod. III, 5); ut animi eius gressus et mentis, corporei nexus vinculis absolutus, iter spiritale gradiatur. Apostoli autem calceamentum deposuerant corporale, quando missi sunt sine calceamento, sine virga, sine pera, sine zona; sed non statim Domini calceamenta portarunt. Fortasse post resurrectionem portare coeperunt; ante enim ne cui gesta Domini dicerent, monebantur. Denique postea his dicitur: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium (Marc. XVI, 15); ut evangelicae praedicationis vestigium proferentes, toto Dominicorum seriem circumferrent orbe gestorum. Est igitur calceamentum nuptiale evangelica praedicatio. Sed de hoc opportunius aliquid in aliis explicabimus (Inf. cap. X). (Vers. 17.) Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni: habens ventilabrum in manu sua, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum; paleas autem igni comburet inexstinguibili. .