TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Veniat ergo Deus, aedificet mulierem, illam quidem adiutricem Adae, hanc vero Christi. Non quia Christus adiumentum requirit, sed quia nos quaerimus et desideramus ad Christi gratiam per Ecclesiam pervenire. Et nunc aedificatur, et nunc formatur, et nunc mulier figuratur, et nunc creatur. Et ideo novo verbo usa est Scriptura; quia superaedificamur super fundamentum apostolorum et prophetarum (Ephes. II, 20). Et nunc domus spiritalis surgit in sacerdotium sanctum. Veni, Domine Deus, aedifica mulierem istam, aedifica civitatem; veniat et puer tuus: tibi enim credo dicenti: Ipse aedificabit civitatem mihi (Esai. XLV, 13).