Venit ergo ad Ioannem, quoniam caetera comperistis. Venit ad Ioannis baptisma: sed Ioannis baptisma habebat poenitentiam delictorum (Matth. III, 13). Et ideo prohibet eum Ioannes dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Ibid., 14)? Cur venis ad me, qui peccatum non habes? Ille enim baptizandus est a me, qui peccatum habet: qui autem peccatum non fecit, lavacrum poenitentiae cur requirat? Sine, inquit, modo: hoc est, dum Ecclesia aedificetur, decet nos implere omnem iustitiam (Ibid., 15). Quae est iustitia, nisi misericordia? Dispersit enim, dedit pauperibus: iustitia eius manet in aeternum (Psal. CXI, 9). Dedit mihi pauperi, dedit mihi inopi gratiam quam ante non habui. Iustitia ergo eius manet in aeternum. Quae est iustitia, nisi ut quod alterum facere velis, prior ipse incipias, et tuo alios horteris exemplo? Quae est iustitia, nisi ut qui carnem suscepit, non quasi Deus sensum aut ministerium carnis excluderet: sed quasi homo carnem vinceret, ut vincere me doceret? Docuit enim me qua ratione possim terrenis concretam vitiis obnoxiae carnis illuviem sepelire criminibus, renovare virtutibus. .