TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Nunc consideremus mysterium Trinitatis. Unum Deum dicimus, sed Patrem confitemur, et Filium Deum confitemur. Nam cum scriptum sit: Diliges Dominum Deum tuum, et ipsi soli servies (Deut. X, 20), negavit Filius esse se solum dicens: Sed non sum solus, Pater enim mecum est (Ioan. XVI, 32). Nec nunc solus est; Pater enim se adesse testatur. Adest et Spiritus sanctus; numquam enim potest a se Trinitas separari. Denique apertum est coelum, et descendit Spiritus sanctus corporali specie, sicut columba. Quomodo ergo haeretici dicunt quia solus in coelo est, qui non est solus in terris? Advertamus mysterium: quare sicut columba? Simplicitatem enim lavacri requirit gratia; ut simus simplices sicut columbae. Pacem lavacri requirit gratia, quam in typo veteri columba quondam ad illam arcam quae sola fuit diluvii immunis, advexit (Gen. VIII, 11). Docuit me cuius typus columba illa fuerit, qui nunc descendere dignatus est in specie columbae. Docuit in illo ramo, in illa arca typum fuisse pacis Ecclesiae, quod inter ipsa mundi diluvia Spiritus sanctus ad Ecclesiam suam pacem afferat fructuosam. Docuit etiam David, qui prophetico spiritu cernens baptismatis sacramentum, ait: Quis dabit mihi pennas sicut columbae (Psal. LIV, 7)? .