TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Et primum omnium neminem movere debet quod ita scriptum est: Qui putabatur esse filius Ioseph. Bene enim putabatur, quia natura non erat: sed ideo putabatur, quia eum Maria, quae Ioseph viro suo erat desponsata, generaverat; sic enim habes: Nonne hic est filius Ioseph fabri (Matth. XIII, 55)? Diximus supra qua ratione per virginem: diximus etiam qua ratione per desponsatam, et quare census tempore nasci voluerit Dominus Salutaris: non alienum etiam videtur ut qua ratione fabrum patrem habuerit, declaremus. Hoc enim typo eum patrem sibi esse demonstrat qui fabricator omnium condidit mundum; iuxta quod scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Nam etsi humana non sunt comparanda divinis; typus tamen integer est quod Pater Christi igne operatur et Spiritu, et tamquam bonus animae faber vitia nostra circumdolat, cito securim admovens arboribus infecundis, secare doctus exigua, culminibus servare sublimia, rigida mentium spiritus igne mollire, et in varios usus omne humanum genus diversa ministeriorum qualitate formare. Cur autem Ioseph magis quam Mariae generatio describatur, cum Maria de Spiritu sancto generaverit Christum, et Ioseph a generatione Domini videatur alienus, dubitare possemus, nisi consuetudo nos instrueret Scripturarum, quae semper viri originem quaerit. Sic enim habes: Phares fuit filius Iudae principis Tribus: Hic generavit Hesron, et Hesron generavit Aram, et Aram generavit Hamminadab, et Hamminadab generavit Nahasson, et Nahasson generavit Salmon, et Salmon generavit Booz, et Booz generavit Hobed, et Hobed generavit Iesse, et Iesse generavit David (Matth. I, 3 et seq.). Viri enim persona quaeritur, qui etiam in senatu et reliquis curiis civitatum generis asserit dignitatem. Quam deforme autem si relicta viri origine, origo feminae quaereretur, ut videretur patrem non habuisse ille totius mundi populis praedicandus? .