TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Ergo Dominus Iesus qui postea secundum carnem venit in lucem, veteris illius munitionem sepis instaurans, in maiorum nos actum et antiquam simplicitatem fidei reformavit. Unde de eo et propheta dixit: Vocaberis aedificator sepis (Esai LVIII, 12). Tulit enim illum obicem qui unitatem mentis et corporis, seriemque vitae simplicis dividebat; atque ipse factus est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem sepis solvit. Quem parietem exponit Apostolus inimicitias esse in carne (Ephes. II, 14). Has ergo inimicitias tulit Dominus, et pacem refudit, legemque mandatorum in decretis evacuavit; ut duos conderet in uno novo homine: in quo non solum exteriorem et interiorem, sed etiam Iudaeum significat et Graecum, ut esset omnia et in omnibus Christus. Dominus enim sabbati, superstitionem tulit sabbati corporalis, et quasi medium solvit Legis parietem: qui nos ab ea pietate quae secundum Deum est, decretorum difficultate prohibebat, eo quod iuxta Moysi legem non erat facile atque possibile gentibus militare Deo, cum inanis superstitio Iudaeorum purum affectum gentium a subeunda observatione revocaret. Quid ergo? Lex inutilis? Absit: sed utilis incredulis, infirmis necessaria, quae lubricos et errantes praecepti salutaris austeritate cohiberet, et observationum attentione concluderet. Bona autem Lex est, quia spiritalis. Ei ergo non bona, qui non putat spiritalem: qui mente exiguus humilisque factus, eam quae super Legem est, maiestatem scilicet Christi videre non potuit. Quam utique tamquam supra illum parietem respiciens ille mente sublimis Esaias gloriam Dei vidit (Esai. VI, 1), quae videtur in montibus, non in collibus.