TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Et tamen si ex ea natus est ille pacificus Salomon, videamus ne forte mysterium sit, quod sublato eo de medio, qui ante coniugio suo plebem gentium vindicabat, alii Ecclesia viro nupserit, vero David. David enim vocatus est Christus, in parentis nomen adscitus, iuxta quod scriptum est: Inveni David servum meum (Psal. LXXXVIII, 21); cui nupsit Ecclesia, quae Verbi semine, et Spiritu Dei plena, Christi corpus effudit, populum scilicet Christianum. Est ergo mulier, quae vivente viro alligata est legi: et ideo mortuus est vir eius; ut non esset adultera, si esset cum alio viro. Mysterium igitur in figura, peccatum in historia: culpa per hominem, sacramenta per verbum. De qua historia quoniam alibi plenius diximus, hic transcurrendum videtur. Meritoque sanctus David de hac historia mysticum psalmum quinquagesimum scripsit propter Bersabee nuptias, dicens: In plurimum lava me ab iniustitia mea, et a delicto meo munda me (Psal. L, 4). Si iniquitatem suam Dei amicus agnoscit, et meritis suis obstare delictum: si denique Deo se peccasse confitetur; cur tu de confessione criminis erubescas, cum criminis commentum, non confessio sit pudori? .