TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Iam de ipso Adam qui iuxta Apostolum (Rom. V. 14) figuram accepit Christi, quid pulchrius potuit convenire, quam ut sacrosancta generatio a Dei Filio inciperet, et usque ad Dei Filium deduceretur: creatusque praecederet in figura, ut natus in veritate sequeretur: ad imaginem factus (Gen. I, 27) praeiret, propter quem Dei imago descenderet? Et si mysterium primi discutiamus erroris, lignum scientiae boni et mali, fallente diabolo, Eva suadente, ille gustavit (Gen. III, 6); ut iste nobis priusquam sciret malum, eligeret bonum, dirique serpentis insidias Ecclesia suadente, evacuaret, iuxta quod scriptum est: Quoniam priusquam sciat puer bonum aut malum, non credet malitiae ut eligat quod bonum est (Esai. VII, 16). Et, priusquam sciat vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae (Esai. VIII, 4). Hic enim est puer cuius incunabula Magi spoliis orientalibus referserunt (Matth. II, 11); quia gens ante Christum incredula, de exuviis idolorum, mutata iam fide, manubias obtulit Domino triumphales.