TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Omnia convenire de Christo evidentibus signatur oraculis, nec posse divinae fructum potentiae ad Salomonis gratiam derivari, qui David filius fuit, cuius finis haud dubie cognoscitur. Finis enim fuit regni Salomonis, et pacis, ut Regnorum lectionibus demonstratur. Unus est Christus, cuius regnum non habet finem. Deinde nullis Salomon gentibus imperavit, Christus vero Ecclesiam de nationibus congregavit universis. Postremo vivente David, et natus est Salomon, et regnum est consecutus. Hic autem qui promittitur, post mortem David surrrecturus esse monstratur, sicut habes: Quia cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo de semine tuo, qui erit ex ventre tuo, et parabo regnum eius. Ipse mihi aedificabit domum, et erigam sedem eius in saeculum (I Par. XVII, 11 et 12). Numquid in saeculum regnavit Salomon, qui annis tantummodo quadraginta regnavit? Ego ero, inquit, ei in patrem, et ille mihi in filium (Ibid., 13). Quis est iste proprius Dei Filius, nisi cui dictum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7)? Et, Misericordiam meam non dispergam ab eo . . . . . et fidelem eum servabo in domo mea, et in regno eius in saeculum (Par. XVII, 13 et 14)? At vero Salomonem fortasse ideo errasse tam graviter, ne errarent homines, et ad ipsum crederetur manasse promissum, divinarum serie cognovimus lectionum. Aedificavit enim templum Astartae idolo propter amorem mulieris, et indignatus est Dominus in Salomonem (III Reg. XI, 4 et seq. ). Si igitur, vivente David, regnare coepit (sic enim habes, quod cum esset nuntiatum David regnare Salomonem, adoravit rex David in cubili suo, et dixit (III Reg. I, 48): Benedictus Dominus Deus Israel, qui dedit mihi hodie de semine meo sedentem in throno meo, et oculi mei vident ), si erravit, si offendit, vides quoniam promissi series Christum spopondit.