TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Sed vide arma Christi quibus tibi, non sibi vicit. Nam qui maiestate sua lapides in panem posse converti naturae alterius transfusione monstravit, docet nihil tibi pro diaboli arbitrio, nec declarandae virtutis contemplatione faciendum. Simul in ipsa tentatione artificem diaboli disce versutiam. Sic tentat, ut exploret: sic explorat, ut tentet. Contra Dominus sic fallit, ut vincat: sic adhuc vincit, ut fallat. Nam si convertisset naturam, prodiderat Creatorem. Medie ergo respondit dicens: (Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei. .