TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Disce ergo et tu diabolum vincere. Agit te spiritus, sequere spiritum: Non te revocet carnis illecebra, spiritu plenus disce contemnere voluptates. Ieiuna, si vis vincere. Consequens est ut per hominem diabolus te putet esse tentandum: Christus quasi fortior, facie ad faciem tentatur, tu per hominem. Et illud diaboli verbum est, cum dicit homo: Fortis es, manduca et bibe, et similis mane. Noli te tibi credere, non erubescas egere praesidiis, quibus non egebat Christus; et tamen ea non negligebat, ut te doceret dicens: Cavete ne gravetur cor vestrum in vino et crapula (Luc. XXI, 34). Non erubuit Paulus, qui ait: Sic certo, non ut aera caedens (I Cor. IX, 26). Aera quidem non caedebat Apostolus: sed potestates aeris verberabat. Sed castigo, inquit, corpus meum, et servituti redigo; ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus inveniar (Ibid., 27).