TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Disce hic quoque quia Satanas transfigurat se velut angelum lucis, et de Scripturis ipsis divinis saepe laqueum fidelibus parat. Sic haereticos facit, sic eviscerat fidem, sic iura pietatis impugnat. Ergo non te capiat haereticus; quia potest de Scripturis aliqua exempla proferre, nec sibi arroget quod doctus videtur. Utitur et diabolus testimoniis Scripturarum non ut doceat, sed ut circumscribat et fallat. Cognovit aliquem attentum religioni, virtutibus clarum, signis et operibus praepotentem: iactantiae tendit laqueum, ut huiusmodi virum inflet tumore; quo pietati se non credat, sed credat iactantiae: nec Deo deputet, sed sibi arroget. Ideoque apostoli non in suo, sed in Christi nomine daemoniis imperabant; ne arrogare sibi aliquid viderentur. Sic Petrus paralyticum curat dicens: In nomine Iesu Nazareni surge, et ambula (Act. III, 6). Disce etiam de Paulo iactantiam fugere. Scio, inquit, hominem, sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit, quoniam raptus est in paradisum, et audivit verba ineffabilia, quae non licet homini loqui. Pro huiusmodi gloriabor, pro me autem non gloriabor, nisi in infirmitatibus meis (II Cor. XII, 3-5).