Figmentis enim poeticis fabula coloratur; ut quaedam puellae scopuloso in littore maris habitasse prodantur: quae si quos deflectere navigium propter aurium suavitatem dulci voce pepulissent, in vada caeca deductos, et infida statione deceptos, naufragii miserabilis sorte consumerent. Compositum hoc specie, et ambitiosa comparatione fucatum est; ut mare, vox, feminae, littora vadosa, fingantur. Quod autem mare abruptius quam saeculum, tam infidum, tam mobile, tam profundum, tam immundorum spirituum flatibus procellosum? Quid sibi vult puellarum figura, nisi eviratae voluptatis illecebra, quae constantiam captae mentis effeminet? Quae autem illa vada, nisi nostrae scopuli sunt salutis? Nihil enim tam caecum, quam saecularis suavitatis periculum: quae dum mulcet animum, vitam obruit, et corporeis quibusdam scopulis sensum mentis illidit. .