Quid ergo? Bonum est uti potestate, studere honori? Bonum si deferatur, non eripiatur. Distingue tamen hoc ipsum bonum. Alius enim bonus in saeculo, alius perfectae virtutis usus; bonum est enim cognoscendae divinitatis studium, nullis occupationibus impediri. Nam etsi multa bona, una tamen est vita aeterna: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum (Ioan. XVII, 3). Et ideo vitae aeternae maximus fructus, et solus Deus vitae remunerator aeternae est. Solum Deum et Dominum nostrum adoremus, et ipsi soli serviamus; ut solus ipse nos fructu remuneret amplissimo. Fugiamus omnia quae diabolicae subiacent potestati; ne tamquam malus tyrannus in eos, quos intra suum regnum invenerit, acceptae saevitia potestatis utatur.