TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Vides Trinitatem coaeternam atque perfectam. Ipsum loquitur Scriptura Iesum Deum hominemque, in utroque perfectum: Deum loquitur et Patrem, et Spiritum sanctum. Spiritus enim sanctus cooperator ostenditur, quando corporali specie sicut columba descendit in Christum; cum Dei Filius baptizaretur in fluvio, Pater loqueretur e coelo. Quod igitur maius quaerimus testimonium, quam quod se fuisse qui locutus est in Prophetis, propria voce signavit? Ungitur oleo spiritali, et virtute coelesti; ut paupertatem conditionis humanae thesauro resurrectionis rigaret aeterno, captivitatem mentis averteret, caecitatem illuminaret animorum, annum Domini perpetuis diffusum temporibus praedicaret, qui redire in orbem laboris nesciat, continuationem fructus hominibus et quietis indulgeat. Atque ille ita ad omnia se curvavit obsequia, ut ne lectoris quidem aspernaretur officium: nos vero impii, qui divinitatis fidem miraculis operum colligendam contemplatione corporis negabamus. (Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua. .