TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Non otiose itaque salvator excusat quod nulla in patria sua miracula virtutis operatus sit; ne fortassis aliquis viliorem patriae nobis esse debere putaret affectum. Neque enim cives poterat non amare, qui amaret omnes; sed ipsi se charitate patriae, qui invident, abdicarunt; Charitas enim non aemulatur . . . . . non inflatur (I Cor. XIII, 4). Nec tamen exsors beneficiorum patria divinorum est. Quod enim maius miraculum, quam quod in ea natus est Christus? Videte igitur quid mali invidia afferat. Indigna propter invidiam patria iudicatur, in qua civis operetur, quae digna fuit in qua Dei Filius nasceretur. (Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae. .