Non tamen satis est si lucrum ipse non quaeras: familiae quoque tuae cohibendae sunt manus: nec hoc solum exposcimus, ut te solum castum immaculatumque custodias. Non enim dixit Apostolus, te solum: sed, Te ipsum castum custodi (I Tim. V, 22). Quaeritur ergo non solum tua ab huiusmodi nundinis, sed etiam domus tuae castitas: Opotiri enim irreprehensibilem esse sacerdotem . . . . suae domui bene praepositum, filios habentem subditos, cum omni castitate. Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit (I Tim. III, 2-5)? Instrue ergo familiam tuam, hortare, custodi: et si te fefellerit servulus (humanam enim non excipio facultatem) prophetico deprehensus repudietur exemplo. Cito (I, q. I, cap. Cito) turpem sequitur lepra mercedem, et pecunia corpus animumque male quaesita commaculat. Accepisti, inquit, pecuniam, et possidebis ex ea agrum, et vineam, et oliveta, et greges: et lepra Naaman applicabit se in te, et semini tuo usque in aeternum (IV Reg. V, 26 et 27). Vides quia facto auctoris successio damnatur heredis. Inexpiabilis est enim venditi culpa mysterii, et gratiae vindicta coelestis transit ad posteros. Denique Moabitae et caeteri non intrabunt in Ecclesiam Dei usque ad tertiam et quartam generationem (Deut. XXIII, 3): tamdiu videlicet (ut simplicius interpretemur) donec culpam auctorum multiplicis successio generationis aboleret.