TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Convenit recordari quemadmodum de paradiso in desertum Adam primus eiectus sit (Gen. III, 24); ut advertas quemadmodum de deserto ad paradisum Adam secundus reverterit. Videte enim quemadmodum suis nodis praeiudicia resolvantur, et suis divina beneficia vestigiis reformentur. Ex terra virgine Adam (Gen. II, 7), Christus ex virgine: ille ad imaginem Dei factus (Gen. I, 27), hic imago Dei: ille omnibus irrationabilibus animalibus (Ibid., 28), hic omnibus animantibus antelatus. Per mulierem stultitia (Gen. III, 6 et 7), per virginem sapientia. Mors per arborem, vita per crucem. Ille spiritalium nudus, arboreis se texit exuviis: hic saecularium nudus, corporis non desideravit exuvias. In deserto Adam, in deserto Christus; sciebat enim ubi posset invenire damnatum, quem ad paradisum, resoluto errore revocaret. Sed quoniam saecularibus indutus exuviis redire non poterat, nec paradisi incola potest esse, nisi nudus a culpa; exuit veterem hominem, novum induit; ut quia solvi non queunt divina decreta, persona magis quam sententia mutaretur.