TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 4.) Denique etsi aliis imperatur ut laxent retia sua; soli tamen Petro dicitur: Duc in altum, hoc est, in profundum disputationum. Quid enim tam altum, quam altitudinem divitiarum videre, scire Dei Filium, et professionem divinae generationis assumere? Quam licet mens non queat humana plenae rationis investigatione comprehendere; fidei tamen plenitudo complectitur. Nam etsi non licet mihi scire quemadmodum natus sit; non licet tamen nescire quod natus sit. Seriem generationis ignoro, sed auctoritatem generationis agnosco. Non interfuimus cum a Patre Dei Filius nasceretur: sed interfuimus cum a Patre Dei Filius diceretur. Si Deo non credimus, cui credimus? Omnia enim quae credimus, vel visu credimus, vel auditu: visus saepe fallitur, auditus in fide est. An asserentis persona discutitur? Si viri boni dicerent, nefas putaremus non credere: Deus asserit, probat Filius, refugiens sol fatetur, tremens terra testatur. In hoc altum disputationis Ecclesia a Petro ducitur; ut videat hinc resurgentem Dei Filium, inde Spiritum sanctum profluentem.