TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Non otiosa huius paralytici, nec angusta medicina est, quando Dominus et orasse praemittitur, non utique propter suffragium, sed propter exemplum; imitandi enim specimen dedit, non impetrandi ambitum requisivit. Et convenientibus ex omni Galilaea, et Iudaea, et Hierusalem Legis doctoribus, inter caeterorum remedia debilium, paralytici istius medicina describitur. Primum omnium quod ante diximus, unusquisque aeger petendae precatores salutis debet adhibere, per quos nostrae vitae compago resoluta, actuumque nostrorum clauda vestigia verbi coelestis remedio reformentur. Sint igitur aliqui monitores mentis, qui animum hominis, quamvis exterioris corporis debilitate torpentem, ad superiora erigant. Quorum rursus adminiculis et attollere, et humiliare se facilis, ante Iesum locetur, Dominico videri dignus aspectu. Humilitatem enim respicit Dominus: Quia respexit humilitatem ancillae suae (Luc. I, 48). (Vers. 20.) Quorum fidem, inquit, ut vidit. .