TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 21, 22.) Et quamvis historiae fidem non debeamus omittere; ut vere paralytici istius corpus credamus esse sanatum: cognosce tamen interioris hominis sanitatem, cui peccata donantur, quae cum Iudaei asserunt a solo Domino posse concedi, Deum utique eum confitentur, suoque iudicio perfidiam suam produnt; ut opus astruant, personam negent. Itaque ab ipsis et operis sui Dei Filius accipit testimonium, et vocis suffragium non requirit; perfidia enim confiteri potest, credere non potest. Itaque testimonium non deest divinitati, fides deest saluti. Nam et validius est ad fidem quod confitentur inviti: et perniciosius ad culpam quod negant, qui suis assertionibus revincuntur. Magna itaque infidae plebis amentia; ut cum confessa fuerit solius Dei esse donare peccata, non credat Deo peccata donanti. Dominus autem salvos volens facere peccatores, et occultorum cognitione Deum se esse demonstrat, et admiratione factorum, adiiciens: (Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua; aut dicere: Surge, et ambula? .