TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Novum medicamentum novus magister advexit. Hoc de terra non pullulavit; imprudens enim est omnis creatura huius confectionis. Venite, omnes qui incurristis peccatorum varias passiones, utimini peregrino medicamento, quo venenum serpentis excluditur: quod non solum passionum abstulit cicatricem, sed etiam causam diri vulneris amputavit. Hoc medicamentum non famem indicit, sed cibum animae subministrat: Venit enim Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: Doemonium habet (Luc. VII, 34); et ideo mens nostra non est ieiuna: ieiunant hi quibus abest Christus, bonorumque meritorum copiis egent. At vero cui virtus suae voluntatis sufficit, qui sua domo recipit Christum, convivium magnum exhibet, hoc est, bonorum operum spiritale convivium, quo dives populus eget, pauper epulatur. Et ideo, inquit, ieiunare non possunt filii sponsi, quamdiu cum illis est sponsus. (Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus. .