TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Denique secundum Marcum miseratus est eum Dominus (Marc. I, 41): quod pulchre est positum. Et pleraque talia posuerunt evangelistae, qui nos in utroque fundare voluerunt, describentes signa virtutis ad fidem, exprimentes opera virtutis ad imitationem. Unde et tangit non dedignatus, et imperat non diffisus; hoc enim est indicium potestatis, quia quasi habens potestatem sanandi, et iubendi auctoritatem, operandi testimonium non refugit. Volo, ergo dicit propter Photinum, imperat propter Arium, tangit propter Manichaeum.