Denique sicut incrementa virtutum, ita etiam sunt incrementa praemiorum; plus est enim Dei esse Filium, quam possidere terram, et consolationem mereri. Sed quia et primum praemium regnum coelorum est, et ultimum praemium regnum coelorum est: numquid aequale praemium incipientibus atque perfectis est? Ne forte mystice docemur quia est primum regnum coelorum illud apostolicum: Dissolvi et esse cum Christo (Philip. I, 23). Habes primum regnum, quando sancti rapiuntur in nubibus obviam Christo in aera; multi enim dormientium surgent; isti in vitam aeternam, illi in opprobrium. Primum ergo regnum coelorum sanctis propositum est in absolutione corporis; secundum regnum coelorum est post resurrectionem esse cum Christo. Cum fueris in regno coelorum, tunc processus est mansionum; etsi unum regnum, diversa tamen merita sunt in regno coelorum. Post resurrectionem terram tuam incipies possidere, absolutus a morte. Ille enim cui dicitur: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19), non possidet terram suam; non enim potest esse possessor, qui non capit fructum. Absolutus igitur per Dominicam crucem (si tamen intra iugum Domini fueris inventus) consolationem in ipsa possessione reperies: consolationem sequitur delectatio, delectationem divina miseratio. Quem autem Dominus miseratur, et vocat; qui vocatur, videt vocantem; qui Deum viderit, in ius divinae generationis assumitur: tuncque demum quasi Dei Filius, coelestis regni divitiis delectatur. Ille igitur incipit, hic repletur. Nam et intra hoc saeculum multi in imperio Romano sunt; sed maiorem imperii gratiam qui propiores imperatori sunt, consequuntur. .