(Vers. 23.) Beati eritis cum vos oderint homines. Habes fortitudinem, sed eam quae non odium mercatur ex crimine; sed persecutionem patiatur ex fide; sic enim ad passionis pervenitur coronam, si gratiam hominum negligas, divinam sequaris. Denique ut scias consummationem esse fortitudinis passionem: Secundum haec, inquit, faciebant prophetis patres eorum; quia prophetas Iudaei usque ad mortem corporis persecuti sunt. Est etiam fortitudinis iram vincere, indignationemque cohibere; ac per hoc fortitudo animum iuxta corpusque confirmat, nec perturbari sinit timore aliquo vel dolore; quibus velut pravis interpretibus plerumque percellimur.