Licet in pecuniariis copiis multa sint lenocinia delictorum; pleraque tamen sunt etiam incentiva virtutum. Quamquam virtus subsidia non requirat, et commendatior sit collatio pauperis, quam divitis liberalitas; tamen non eos qui habeant divitias, sed eos qui uti his nesciant, sententiae coelestis auctoritate condemnat. Nam ut ille pauper laudabilior, qui prompto largitur affectu, nec impendentis egestatis repagulis inhibetur, inopemque se non putat, qui habet quod naturae satis est; ita hic dives criminosior, qui vel Deo referre gratiam de eo debuit quod accepit, nec censum ad communem usum datum sine usu abdere, defossisque terrae incubare thesauris. Non census igitur, sed affectus in crimine est. Et quamquam tota aetate custodiae miserabilis sollicitas avara mens tendat excubias, quo nulla poena gravior est, successorum profutura compendiis anxio timore servare; tamen quoniam avaritiae studia, et desideria congerendi, inani quadam voluptate pascuntur: qui consolationem vitae praesentis habuerunt, remunerationem perpetuam perdiderunt.