TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 44.) Magna etiam disciplina, ut de infructuosis fructuosa non quaeras, nec de incultis proventum fecunditatis exspectes. Unicuique enim sua cultura dat fructus. In spinis istius mundi ficus illa non potest reperiri, quae quia fecundis fructibus melior est, bene species ei resurrectionis aptatur: vel quia ut legisti: Ficus dederunt grossos suos (Cant. II, 13); quod immaturus, et inutilis, et caducus in Synagoga fructus ante praecessit: vel quia immatura vita nostra est in corpore, matura in resurrectione. Et ideo procul a nobis debemus saeculares sollicitudines abdicare, quae mordeant animum, mentemque adurant; ut maturos fructus culturae diligentis possimus adipisci: quod in incultis istius mundi reperire non possumus: Quia non legunt de spinis ficus, neque de tribulis vindemiant uvam. Alterum ad mundum et resurrectionem, alterum ad animam et corpus refertur: vel quia nemo peccatis fructum acquirit animae suae, quae sicut uva proxima terris corrumpitur, in superioribus maturatur: vel quia nemo potest damnationem carnis evadere; nisi quem Christus redemerit, qui sicut uva pependit in ligno. Procul igitur ab illa carne, quae damnato homini tribulos generare praecepta est (Gen. III, 18), levemus oculos spiritales, tendamus manus; ut Christum vindemiare possimus.