TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Et si grave peccatum est quod poenitentiae tuae lacrymis ipse lavare non possis, fleat pro te mater Ecclesia, quae pro singulis tamquam pro unicis filiis vidua mater intervenit; compatitur enim quodam spiritali dolore naturae, cum suos liberos lethalibus vitiis ad mortem cernit urgeri. Viscera sumus de visceribus eius; sunt enim et spiritalia viscera, quae habet Paulus dicens: Ita, frater, ego te fruar in Domino, refice viscera mea in Christo (Philem. 20). Nos ergo viscera sumus Ecclesiae; quoniam membra sumus corporis eius, de carne eius, et de ossibus eius. Doleat igitur pia mater, assistat et turba: non solum turba, sed etiam multa compatiatur bonae parenti. Iam resurges a funere, iam liberaberis a sepulcro: stabunt illi ministri tui funeris, incipies vitalia loqui, timebunt omnes; unius enim exemplo plurimi corrigentur. Laudabunt etiam Deum, qui tanta nobis remedia vitandae mortis indulserit. (Vers. 19.) Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes, et misit ad eum dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? .