TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Et fortasse ideo hoc addidit Dominus, quia sciebat difficile passioni et resurrectioni etiam discipulos credituros. Et ideo passionis et resurrectionis suae assertor esse maluit; ut ex facto fides, non ex auditu discordia nasceretur. Ergo Christus noluit gloriari, sed maluit ignobilis videri, ut passionem subiret: et tu qui ignobilis natus es, gloriaris? Eadem tibi, qua Christus ambulavit, gradiendum est via. Haec eius agnitio, haec eius imitatatio, per ignobilitatem ac bonam famam; ut glorieris in cruce Domini, sicut ipse est gloriatus. Sic ambulavit Paulus, et ideo gloriatur dicens: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi (Galat. VI, 14). .