TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Etiam illud consideremus, utrum hic primum mandaverit discipulis, ne cui dicerent quia ipse esset Christus: an vero et ante mandaverit, quando apostolos duodecim destinavit, denuntians illis: In viis gentium ne ambulaveritis, et in civitates Samaritanorum ne introieritis: ite autem ad oves quae perierunt domus Israel . . . . aegrotos curate . . . . leprosos mundate, daemonia eiicite . . . . et in quamcumque civitatem . . . . intraveritis, discite quis in ea dignus sit, atque ibi manete (Marc. X, 5-11). Itaque nec hic mandatum videtur, ut Christum Dei Filium praedicarent.