Et si ad caput Christi accedere non potes, tangat pedibus suis caput tuum Christus. Et fimbria eius curat, et pedes curant. Expande capillos, sterne ante eum omnes tui corporis dignitates. Non mediocres capilli sunt, qui possunt tergere pedes Christi. Testatur hoc ille, qui quamdiu capillos habuit, vinci nequivit (Iud. XVI, 5 et seq.). Denique et mulierem decalvatam orare non decet (I Cor. XI, 5). Habeat plane capillos quibus Christi circumvolvat vestigia, quibus suae criniculis pulchritudinis et decoris sapientiae pedes tergat; ut extremo saltem rore divinae virtutis humescant, figat iustitiae pedibus oscula sua. Non mediocris haec meriti est, de qua potest dicere Sapientia: (Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos. .