TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Iustificatur itaque Deus ipse per baptismum, dum se homines peccata propria confitendo iustificant, sicut scriptum est: Dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris (Esai. XLIII, 26). Iustificatur in eo, quia non per contumaciam refutatur, sed per iustitiam Dei munus agnoscitur: Iustus enim Dominus, et iustitiam dilexit (Psal. X, 8). In eo ergo iustificatio Dei est, si non ad indignos et obnoxios, sed ad innocentes per ablutionem factos videatur et iustos sua munera transtulisse. Iustificemus igitur Dominum, ut iustificemur a Domino.